Liber Leviticus*

Caput 4: Versus 24

Ponet manum,etc., per semetipsum peccatum manifestans, et offerens confessionem suam. Ipse autem juxta LXX, non occidit, sed alii; quia illi est necessarium aliorum auxilium, ut poenitentia suscipiatur, nec sacerdos occidere praecipitur, ait enim:Cumque immolaverit,etc., nec addidit, quis immolare debeat, licet enim in sacrificio poenitentiae alterius uti adjutoriis: unde Jac.:Orate pro invicem, ut salvemini.Ubi solet mactari,etc. Quia similiter placent Deo digna peccatorum poenitentia et fortia justorum opera.
(* Traductions européennes)